TYRUS

TYRUS
TYRUS
vel Tyros, Phoeniciae insula, nunc Pendoli, et urbs celebertima, in saxo undique praerupto, cum portu capaci, orbis olim emporium; Condita, ut Iasephus vult, Ant. Iud. l. 3. A. M. 2783. ante templum Salomonis, 240. Archiepiscopalis sub Patriarcha primum Antiocheno, postea Hierosolymitano ab Innocentio III. attributa. Sarra olim vocabatur, Festô et Gelliô, l. 14. c. 6. testibus. Unde Virgilii S. holiastes, in l. 2. Georg. v. 506. Quae nunc Tyrus dicitur, olim Sarra vocabatur, a pisce quodam, qui illic abundat, quem linguâ sua Sar appellant. Hinc Sur hodieque dicitur. Verum quidem est, ut dixit, Romanos veteres pro Tyro dixisse Satram; Ita in fragmentis Ennii: Poenos Sarrâ oriundos; und est quod pro Tyrio Poeta dixit Sarranum ostrum: et Iuvenalis, Sat. 10. v. 39. Sarrana aulaea: et Silius, l. 6. v. 468. Sarranam Iunonem; et Sarranam caedem; et l. 7. v. 432. Sarranum navitam; et l. 8. v. 46. Sarrananumina; et l. 9. v. 102. Sarranum nomen. Columella quoque, l. 9. c. 4. Sarrunam violam dixit, i. e. purpuream, quia purpura ex Tyro. Et fortasse apud Steph. Φοινίκης πόλις Σώρα, unde Gentile Soranus; id ipsum erat Graecis quod Romanis Sarra et Sarranus: Σώρα saltem plutimum accedit ad Ebraeum Gap desc: Hebrew Sor, quô nomine Tyrum appellant sacri scriptores. Sed piscis Sar, unde Sarra, si quidem Servio fides, non exstat ullibi gentium. Et Sarrae nomen deduci notum est ex Ebraeo Tyri nomine Gap desc: Hebrew Tsor; in quo literam Gap desc: Hebrew quae medii est soni inter T. et S. Graeci in T. mutârunt et Romani in S. Ita factum ut ex eo de Tsor et Τύρος nasceretur et Sarra. Sed Servium verisimile est, cum alicubi legisset quod in Trogo habetur, Sidonem a pisce dici, nempe a Gap desc: Hebrew, titubante memoriâ, id de Tyro scripsisse, quod de Sidone legerat. Non dispari errore Origenes: Tyrus, inquit, apud Ebraeos sonat idem, quod nobis venantes. Imo Tyrus rupem sonat, sed Sidon vel a venatione, vel a piscatione dicitur. Haec Bochartus, qui ait, in Phoenice Tyri nomen commune fuisse multis urbibus, ut constat ex Periplo Scylacis, qui haec habet in descriptione Phoenices: Α᾿πὸ δὲ Θαψάκουποταμοῦ ἐςτι Τρίπολις Φοινίκων, Α῎ραὸος νῆσος καὶ λιμην`, βασιλεία Τύρου ὅσον ή ςτάδια καὶ λιμην` ὐπὸ τῆς γῆς. Et paulo post: Ο῎ρος, Θεοῦ πρόσωπον. (Ita legit Cl. Voss. pro vulg. Τὴρος) Τύρος καὶ λιμην`, Βήρυτος. et aliquanto infra: Ειτα ἄλλη πολιςτ Τύρος λιμένα ἔχουσα εντὸς τέιχους. Α῞υτη δὲ ἡ νῆσος βασιλεία Τυρίων. Quod sequitur, propter vitium interpuncti onis, vit quidam doctiss. usque adeo non intellexit, ut e mari fecerit continentem: Καὶ ἀπέχει ςτάδια ὐπὸ ςθαλάττης γ´ Παλαίτυρος πόλις ν καὶ ποταμὸς διὰ μέσης ῥεῖ. En tibi lector in una Phoenice quatuor urbes Tyri nomine, nempe 2. in continente, et insulares duas: quarum illa celebertima, quae fuit in insulâ vicinâ Palaetyro, non tamen antiquissima. Eâ quippe vetustiorem esse Palaetyrum, vel ex ipso nomine constat. Neque enim aliud Palaetyrus, quam verus Tyrus. Itaque eius mentio fit in libro Iosuae, c. 19. v. 29. Ibi enim Gap desc: Hebrew civitas munita Tyrus Aseritarum limes ad mare non procul a Sidone, non potest alia esse quam Paletyrus. Tum igitur extabat Palaetyrus, nempe tempore κληρουχίας seu divisionis terrae Chanaan, annis fere, 200. antequam in vicinâ insul. conderetur famosa illa Tyrus. Vide quae sequuntur apud Auctorem longe doctissimum, de Phoenic. Colon. p. 861. Tyron Ω᾿γυγίην vocat Dionysius, et Virgil. Antiquam, l. 4. Aen v. 670. Insula rupibus undiquaque cingebatur. Nonnus, l. 4. de Tyro:
——— Α᾿κ ινήτοις δὲ ςθεμέςθλοις
Α᾿υτομάτη ξωςθεῖσα συνάπτεται ἄξνγι πέτρῃ.
Et de urbe ibidem construenda.
Πήξατε δ᾿ ἀμφοτέραις ἐπικείμενον ἄςτυ κολώναις.
Lucan. l. 3. v. 217. instabilem vocat, insula enim olim fuit. Ovid. l. 15. Met. v. 288.
Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque
Et Phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est.
Qu. Curtius, l. 4. c. 2. Tyrum affirmat et claritate et magnitudine ante omnes urbes Syriae, Phoenicesque fuisse memorabilem, quô tempore obsessa est ab Alexandro, a quo miris affecta est malis, et continenti aggeribus iuncta, unde Quae ex antiqua Tyro, Proverb. de extremo malo. Sicur Tyria maria Proverb. est de re periculosa, et vehementer turbulenta. De divitiis eius et cum omnibus gentibus ob mercaturam commercio, vide Ezechielem Propheram, c. 27. Haec ab Agenore, Phoenicum Rege, in ora maris Mediterranci condita traditur, sicut Sidon a Sichene. Nunc autem Tyrus in ruinis iacet, paucisque admodum constat incolis, et sub Turcis est. At olim apud eos in Insula, postquam urbs vetus a Nebucadnezare excisa fuerat, aliquandiu Regum locô Δικαςταὶ κατεςτάθησαν καὶ ἐδίκασαν Ε᾿κνίβαλος etc. Iudices constituti fuerant, et iudicârunt, Ecnibalus etc. Ioseph. contra Apion. Pritis autem Tyrii Reges habuêre, quorum nomina inter ciderunt, usque ad Abibalum, qui fuit pater Hierami, amici Davidis et Salomonis. Vide Abibalus, it. Ecnibalus. Ab Alexandro M. destructa, reparata postmodum est: Metropolis Phoeniciae, ab Adriano Imperatore effecta, in gratiam Pauli Rhetoris, Tyrô oriundi. Sub Christianis Archiepiscopis fuit, sub Patriarcha Antiocheno primum, dein Hierosolymitano, postquam urbs capta est a Christianis, a quibus, Balduinô adhuc captivô, recepta est, A. C. 1125. cum tabellariam columbam captam, pro laetis tristes domum ferre literas, fecissent. Sepultus hîc Fridericus Barbarossa fuit A. C. 1190. Episcopus eius Marinus, circa A. C. 255. floruit, Tyranniô mari mersus est, sub Diocleriano, sub initium saeculi 4. Guilielmus scripsit de Bello sacro. Hîc Concil. a Constantino M. indictum, A. C. 335. quô Athanasius ab Arrianis condemnatus et depositus: atque ab Imperatore Trevitim exulatum misslus est. Sed Paphnutius, Synodum legitimam non agnoscens, monuit Maximum Hierosolym. Episcopum, Non oportere se, cum essent Confessores, et pro pietate tum oculos effossos, tum pedum flexus debilitatos haberent, concilio hominum perditorum communicare. Sozom. l. 2. c. 24. Ibas dein Edessenus, Nestorianismi a quatuor presbyterorum suorum, accusatus, liber hîc pronuntiatus est, A. C. 448. etc. Tyrios et Phoenices, auctores navigationis facit Pomp. abinus, in l. 1. Aen. Phoenices condidêre Tyrum in mari, propter merces, primi mortalium negotiatores in marina alea. Dionysius Afer de iisdem,
Πρῶτοι δ᾿ἐμπορίης ἁλίδινέος ἐμνήσαντο.
Etiam Tibullus huc respexit l. 1. El. 7. v. 19. cum ait,
Utque maris vastum prospectet turribus aequor,
Prima ratem ventis credere docta Tyros.
Quin et Plin. l. 7. c. 56. Mercaturas Pani repererunt. Lacerna Tyria olim in pretio fuit. Unde Lamprid. in Alexandro, c. 42. lacernam coccineam accipiebat. Martialis, l. 2. Epigr. 29. v. 3.
Quaeque Pyron toties epotavêre lacernae.
Et l. 8. Epigr. 10. v. 1.
Emit lacernas milibus decem, Bassus,
Tyrias, coloris optimi. ———
Nic. Lloydius. Vide quoque Ioh. Marshamum illustr. Equ. Anglum Canone Chron. passim, inprimis ad Sec. XVIII. et supra voce Tyrti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Tyrus — may refer to:* Tyre (Lebanon), an ancient Phoenician city (Latin form) * Tyrus, a European strategy game * Ty Cobb, baseball player * Tyrus Thomas, basketball player * Tyrus Wong, Chinese painter …   Wikipedia

  • Tyrus — Tyrus, s. Tyros …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tyrus — Tyrus, alte phöniz. Stadt auf einem Felsen im Mittelländ. Meer vor der syr. Küste, schon im 10. Jahrh. v. Chr. blühend, bedeutende Handels und Industriestadt, auch in Kunst und Wissenschaft hervorragend, von Alexander d. Gr. 332 v. Chr. erobert;… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Tyrus — Tyrus, einst einer der wichtigsten Handelsplätze des alten Phöniziens, eine majestätische Handelsfregatte von Marmor und Gold, die stolz ankerte auf hohen, ringsum vom mittelländischen Oceane umrauschten Felsen, die weit aussandte ihre Boote über …   Damen Conversations Lexikon

  • Tyrus — (phönic. Zor d.h. Felsen), altphönic. Stadt auf einer vorspringenden Landspitze, einem Felseneiland gegenüber, auf welchem ein Tempel des Melkarth stand. Hier gründeten um 1250 v. Chr. ausgewanderte Sidonier Neu T., das mit der alten Stadt… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Tyrus — Tyros صور Hafen von Tyros Staat …   Deutsch Wikipedia

  • tyrus — tyrùs, ì adj. (3) Š, Rtr, DŽ, NdŽ, FrnW, KŽ, tyrus, i (1) Rtr, KŽ žr. 3 tyras: 1. Per tyrius laukus važiavo J.Jabl. Tyrus laukas, kur čia varysi degtinę Pl. 2. Tyrùs vandenėlis J.Jabl. Skystimas nupiltas, gražus, tyrùs, tada jau dedi ir… …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • Tyrus Thomas — Datos personales Nombre completo Tyrus Wayne Thomas Apodo T Time , Free Money , T Squared , TT …   Wikipedia Español

  • Tyrus Wong — (Chinese: 黃齊耀) born in 1910 in Taishan, Guangdong, China is a painter, muralist, ceramicist, lithographer, designer and kite maker. As film production illustrator in the film industry, Wong has worked for Disney and Warner Bros.. Wong s most… …   Wikipedia

  • Tyrus Thomas — Tyrus Thomas …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”